- CRUCIGER Globus
- CRUCIGER Globusinter insignia posteriorum Imperatorum aute Valentiniani tempora, vix occurrit: in Valentiniani vero nummo auroo, sedet figurâ stolatâ et galeatâ, Romae forsan, aut Constantinopoli sinistrâ hastam, dextrâ globum tenent, cui crux insistit. Ex quo Crucigeros in utriusque Theodosii, aliorumque nummis, conspicere est. Quin et Equestris Iustiniani in Augustaeo posita status, similem globum sinistrâ contiquit, reste Procopiô. A Byzantinis Augustis trausut ad Occidentales globus hic: unde Carolus C. tametsi fortre necdum Imperator, sinistrâ cum gestat, in imagine eius stephano Balozio delineatâ: Et Henrico II. similem globum a Benedicto VIII. vel inventore, vel atchitecto, oblatum esse, refert Glaber Rodolfus, sub A. C. 1013. narratque Cont. Urspergensis, Henricô V. in Imperatorem electô, tradidisse Parentem, Regalia seu Imperialia insignia, Crucem scil. et lanceam et sceptrum, globum atque coranam: quem quidem Globum Crucigerum tenendi munus ac Imperatori, cum inauguratut, porrigendi, Comiti Palatino Rheni, ex Bullae Aureae tenore, incumbit. Cum itaque Globus Cruciger pro Imperatotio praesertim symbolo hactenus fuerit habitus, Franci in Regiarum puellarum commntatione factâ A. C. 1614. cum coronam Globô Crucigerô in apice decoratam, Hispaniae Regis armorum insignibus appositam, in Hispanorum tabernacolis, conspexissent, in augusto isto commercio ulterius progredi recusârunt, donec amoveretur; ne hôcce symbolô praerogativam aliquam in Francos sibi arrogare Hispani viderentur. Interim Crucigeros quoque derolisse Hierosolymitanos Reges scribit Coquillius; Poloniae, Cromerus; Hungariae, Iessenius et Daniae, Hogembergius, apud Car. du Fresne, Dissertat. de Infer. aevi Numism.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.